- GARDIANUS
- GARDIANUSa Gall. Gardien, defensor, patronus, tutor, custos, is cuius fidei quid committitur: ut Gardianus Ecclesioe, qui rem Ecclesiae procurat, tuetur, ministrat: alias Defensor Ecclesiae, quod vid. Gardianus seu custos quinque portuum, magnus apud Angl. Officialis est: quinque praecipuis regni portubus viciniori Galliae oppositis, praefectus; omnem belli aleam exspectaturus, portuumqueve ope strenue subiturus, Angl. Lord Warden of the cinque ports. Vide supra Barones quinque portuum, et infra, Quinque portus. Apud Hispanos Gardingus dignitatis classis fuit; vel saltem muneris, quam tamen ipsi Hispani hodie non satis explicant: In LL. Wisigothorum crebra eius mentio. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.